Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. his vocibus cum in se magis incitarent
dictatorem quam magistro equitum placarent,
iussi
de tribunali descendere legati;
[
2]
et silentio nequiquam per praeconem temptato,
cum prae1 strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum
eius vox audiretur,
nox velut in proelio certamini
finem fecit.
[
3]
magister equitum,
iussus postero die adesse,
cum
omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum,
agitatum contentione2 ipsa exacerbatumque,
clam ex castris Romam profugit;
[
4]
et patre auctore M.
Fabio,
qui ter iam consul dictatorque fuerat,
vocato
extemplo senatu,
cum maxime conquereretur apud
patres vim atque iniuriam dictatoris,
repente strepitus
ante curiam lictorum summoventium auditur,
[
5?]
et ipse
infensus aderat,
postquam comperit profectum ex
castris,
cum expedito equitatu secutus.
iterata
deinde contentio,
et prendi Fabium Papirius iussit.
[
6]
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque
universo senatu perstaret in incepto immitis animus,
[p. 128]
[
7]
tum pater M.
Fabius “
quando quidem”
inquit,
3 “
apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea,
cui orbitatem paras,
nec virtus nobilitasque magistri
equitum a te ipso nominati valet nec preces,
quae
saepe hostem mitigavere,
quae deorum iras placant,
tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
[
8?]
fugienti exercitus tui,
fugienti senatus
iudicium,
iudicem fero,
qui certe unus plus quam
tua dictatura potest polletque.
videro,
cessurusne
provocationi sis,
cui rex Romanus Tullus Hostilius
cessit.”
[
9]
ex curia in contionem itur.
quo cum paucis
dictator,
cum omni agmine principum magister
equitum cum escendisset,
4 deduci eum de rostris
Papirius in partem inferiorem iussit.
[
10]
secutus pater
“
bene agis”
inquit, “
cum eo nos deduci iussisti,
unde et privati vocem mittere possemus.”
ibi primo
non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebatur5 ;
[
11]
vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri:
[
12]
se quoque dictatorem Romae fuisse,
nec a
se quemquam,
ne plebis quidem hominem,
non
centurionem,
non militem violatum;
[
13]
Papirium tamquam ex hostium ducibus,
sic ex Romano imperatore
[p. 130]
victoria et triumphum petere.
quantum interesse6 7 inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque!
[
14]
dictatorem Quinctium Cincinnatum in L.
Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.
[
15]
M.
Furium
Camillum in L.
Furio,
qui contempta sua senectute
et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset,
non
solum in praesentia moderatum irae esse,
ne quid
de collega secus populo aut senatui scriberet,
[
16?]
sed
cum revertisset,
potissimum ex tribunis consularibus
habuisse quem ex collegis optione ab senatu data
socium sibi imperii deligeret.
[
17]
nam populi quidem,
penes quem potestas omnium rerum esset,
ne iram
quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut
pecunia eos multaret:
capite anquisitum ob rem
bello male gestam de imperatore nullo8 ad eam diem esse.
[
18]
nunc ducibus populi Romani,
quae ne victis quidem bello fas fuerit,
virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.
[
19]
quid enim tandem passurum fuisse filium suum,
si exercitum amisisset,
si fusus,
fugatus,
castris exutus
fuisset?
quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse,
quam ut verberaret necaretque?
[
20]
quam
conveniens esse,
propter Q.
Fabium civitatem in
[p. 132]
laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus9 esse,
[
21]
eum propter quem deum delubra pateant,
arae sacrificiis fument,
honore donis cumulentur,
nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani,
intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
[
22]
quo id animo exercitum,
qui eius ductu auspiciisque vicisset,
laturum?
quem
luctum in castris Romanis,
quam laetitiam inter
hostes fore!
[
23]
haec simul iurgans,
querens,
deum hominumque
fidem obtestans et complexus filium,
plurimis cum
lacrimis agebat.