previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


29 Ubi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.— Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit et infans ad os volvae conpellatur. Quae emortuo partu id conprimit, ex intervallo vero paulum dehiscereut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec [p. 456] iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conversum est, aut transversum iacet; fere tamen sic, ut vel manus eius vel pes in propinquo sit. Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus vel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum convertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde ad tractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso volvae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrum-[p. 458]pitur, et unci acumen in ipsum os volvae delabitur; sequiturque nervorum distentio et ingens periculum mortis. Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra (5) positum est. In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si vero transversus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere cervix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat. Remedio est cervix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris (4) similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens homo [p. 460] non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os volvae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra (5) posita est, unco extrahere ... At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os vulvae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), iisque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente. Super imum ventrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: