previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

verum inter haec subit mentem, cum sint genera nobilia, quae proprie vini intellegi possint, lxxx fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero italiae esse, praeterea longe ante cunctas terras. et hinc deinde altius cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctoritatem post dc urbis annum coepisse. romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie custodiunt morem. numae regis postumia lex est: "vino rogum ne respargito." quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti. M. Varro auctor est mezentium etruriae regem auxilium rutulis contra latinos tulisse vini mercede quod tum in latino agro fuisset. non licebat id feminis romae bibere. invenimus inter exempla egnati maetenni uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque caedis a romulo absolutum. fabius pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori coactam, cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vino erat, unde et temulentia appellata. cn. domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit. l. papirius imperator adversus samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis invenimus, nusquam vini. idem cato cum in hispaniam navigasset, unde cum triumpho rediit: "non aliud vinum", inquit, "bibi quam remiges," in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: