Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit. [2] hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit. [3] sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.