Phaedrus.
Tu qui, nasute, scripta destringis meaEt hoc iocorum legere fastidis genus,
Parva libellum sustine patientia,
Severitatem frontis dum placo tuae
5Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
Pinus bipenni concidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
10Inhospitalis prima quae ponti sinus
Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
Namque et superbi luget Aeetae domus,
Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
Quae saevum ingenium variis involvens modis
15Illic per artus fratris explicuit fugam,
Hic caede patris Peliadum infecit manus.
Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
Falsoque dictum; longe quia vetustior
Aegaea Minos classe perdomuit freta
20Iustoque vindicavit exemplo impetum.
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
Noli molestus esse omnino litteris,
Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
25Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
Et ut putentur sapere caelum vituperant.