Auctor
Aesopi ingenio statuam posuere AtticiServumque collocarunt aeterna in basi,
Patere honoris scirent ut cuncti viam
Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
5Quoniam occuparat alter ne primus foret,
Ne solus esset studui; quod superfuit:
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
Quod si labori faverit Latium meo,
Plures habebit, quos opponat Graeciae.
10Si livor obtrectare curam voluerit,
Non tamen eripiet laudis conscientiam.
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas
Et arte fictas animus sentit fabulas,
Omnem querelam submovet felicitas.
15Sin autem doctus illis occurrit labor,
Sinistra quos in lucem natura extulit
Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,
Fatale exitium corde durato feram,
Donec fortunam criminis pudeat sui.