previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SOSTRATA. PAMPHILUS.

So.

Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam

Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.

Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi,

Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;

5Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.

Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris

Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam

Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias.

Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:

10Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,

Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua

Quin tua Philumema ad te redeat.

Pa.
Quaeso, quid istuc consili est?

Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?

Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit

15Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.

Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies

Mea causa nolo.

So.
Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:

Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet

Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae

20Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.

Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.

Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;

Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.

Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.

Pa.

25Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,

Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.

So.
Obsecro, mi Pamphile,

Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?

Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,

Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.

Pa.
Vae misero mihi!

So.

30Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: