previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.

Da.

Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,

Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?

Ch.

Laetus est nescio quid.

Pa.
Nihil est: nondum haec rescivit mala.

Da.

Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias--

Ch.

5Audin' tu illum?

Da.
toto me oppido exanimatum quaerere.

Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam?

Ch.
Cessas adloqui?

Da.

Abeo.

Pa.
Dave: ades. Resiste.

Da.
Quis homo est, qui me? O Pamphile,

Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo.

Pa.

Dave, perii.

Da.
Quin tu hoc audi.

Pa.
Interii.

Da.
Quid timeas scio.

Ch.

10Mea quidem hercle certe in dubio vita est.

Da.
Et quid tu scio.

Pa.

Nuptiae mihi.

Da.
Etsi scio.

Pa.
Hodie.

Da.
Obtundis, tametsi intellego.

Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.

Ch.
Rem tenes.

Pa.

Istuc ipsum.

Da.
Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide.

Pa.

Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu.

Da.
Hem,

15Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes.

Pa.
Qui scis?

Da.
Scies.

Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari

Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus.

Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec.

Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum.

20Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam;

Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito.

Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem,

Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae:

Non cohaerent.

Pa.
Quorsumnam istuc?

Da.
Ego me continuo ad Chremem.

25Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo.

Ch.

Recte dicis.

Pa.
Perge.

Da.
Maneo: interea introire neminem

Video exire neminem, matronam nullam in aedibus,

Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi.

Pa.
Scio.

Magnum signum.

Da.
Num videntur convenire haec nuptiis?

Pa.

30Non opinor Dave.

Da.
"Opinor" narras? non recte accipis.

Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi

Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.

Ch.

Liberatus sum hodie Dave tua opera.

Da.
Ac nullus quidem.

Ch.

Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat.

Da.
Ridiculum caput,

35Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:

Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis.

Ch.
Bene mones.

Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (2):
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: