previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


MICIO. DEMEA. AESCHINUS.

Mi.

Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?

De.

Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus

Quam maxime unam facere nos lianc familiam,

Colere, adiuvare, adiungere.

Aes.
Ita quaeso, pater.

Mi.

5Haud aliter censeo.

De.
Immo hercle ita nobis decet.

Primum huius uxoris est mater.

Mi.
Quid postea?

De.

Proba et modesta.

Mi.
Ita aiunt.

De.
Natu grandior.

Mi.

Scio.

De.
Parere iam diu haec per annos non potest;

Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.

Mi.
Quam hic rem agit?

De.

10Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.

Mi.

Me ducere autem?

De.
Te.

Mi.
Me?

De.
Te inquam.

Mi.
Ineptis.

De.
Si tu sis homo,

Hic faciat.

Aes.
Mi pater.

Mi.
Quid? tu autem huic, asine, auscultas?

De.
Nihil agis:

Fieri aliter non potest.

Mi.
Deliras.

Aes.
Sine te exorem, mi pater.

Ai.

Insanis: aufer.

De.
Age da veniam filio.

Mi.
Satin sanus es? ego

15Novus naritus anno demum quinto et sexagesimo

Flam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?

Aes.

Fac: promisi ego illis.

Mi
Promisti autem? de te largitor, puer.

De.

Age; quid si quid te maius oret?

Mi.
Quasi non hoc sit maximum.

De.

Da veniam.

Aes.
Ne gravere.

De.
Fac promitte.

Mi.
Non omittis?

Aes.

20Non, nisi te exorem.

Mi.
Vis est haec quidem.

De.
Age prolixe, Micio.

Mi.

Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea

Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.

Aes.
Bene facis:

De.

Merito te amo. Verum--

Mi.
Quid?

De.
Ego dicam, hoc quum fit quod volo.

Mi.

Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,

25Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.

Mi.

Quid facere?

De.
Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:

Huic demus qui fruatur.

Mi.
Paulum id autem?

De.
Si multum est, tamen

Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.

Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,

30Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est,

Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet

Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.

Mi.

Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.

Acs.
Mi pater.

De.

Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.

Mi.
Gaudeo.

De.

35Suo sibi gladio hunc iugulo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: