previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DEMEA. CTESIPHO. SYRUS.

De.

Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium:

Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium

Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio.

Ct.

Syre.

Sy.
Quid est?

Ct.
Men quaerit?

Sy.
Verum.

Ct.
Perii!

Sy.
Quin tu animo bono es.

De.

5Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere;

Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis.

Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia;

Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero.

Sy.

Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia.

De.

10Nunc redeo: si forte frater redierit viso.

Ct.
Syre,

Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat.

Sy.
Etiam taces?

Ego cavebo.

Ct.
Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi;

Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est.

Sy.

Age, talen ego hunc amovebo.

De.
Sed eccum sceleratum Syrum.

Sy.

15Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.

Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria?

De.

Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi?

Sy.

Quid, malum, "Bone vir," mihi narras? Equidem perii.

De.
Quid tibi est?

Sy.

Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam

20Usque occidit.

De.
Hem, quid narras?

Sy.
Hem! vide, ut discidit labrum.

De.

Quamobrem?

Sy.
Me impulsore hanc emtam esse ait.

De.
Nion tu eum rus hinc modo

Produxe aibas?

Sy.
Factum: verum venit post insaniens:

Nihil pepercit. Non pucduisse verberate hominen senem,

Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?

De.

25Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum. te iudico.

Sy.

Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus.

De.

Fortiter.

Sy.
Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum

Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!

De.

Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.

30Sed estne frater intus?

Sy.
Non est.

De.
Ubi ilium quaeram cogito.

Sy.

Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo.

De.
Hem, quid ais?

Sy.
Ita.

De.

Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.

Sy.
At nomen nescio

Illius hominis; sed locum novi ubi sit.

De.
Dic ergo locum.

Sy.

Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?

De.
Quidni noverim?

Sy.

35Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris,

Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea

Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.

De.

Quonam?

Sy.
Illic ubi etiam caprificus inagna est: nostin?

De.
Novi.

Sy.
Hac pergito.

De.

Id quidem angiportum non est pervium.

Sy.
Verum hercle. Vah,

40Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi:

Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio.

Scin Cratini huius ditis aedes?

De.
Scio.

Sy.
Ubi eas praeterieris

Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris

Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum

45Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est.

De.
Quid ibi facit?

Sy.

Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit.

De.

Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere?

Sy.

I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.

Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.

50Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:

Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum

Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: