previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Erat eo loco fossa pedum xv et vallum contra hostem in altitudinem pedum x, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat. ab eo intermisso spatio pedum dc alter conversus in contrariam partem [2] erat vallus humiliore paulo munitione. hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si [3] ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in circuitu xvii munitione erat conplexus, perficiendi spatium non dabat. [4] itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones [5] contingeret, nondum perfecerat. quae res nota erat Pompeio, delata per Allobroges perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum. [6] nam ut ad mare nostrae cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani exercitus adventus exstitit; simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. [7] multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis inposita defendebant. [8] itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent, animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, per mare navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere coegerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: