This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno et Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae adpropinquare. [2] his auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem committere constituit. multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. [3] his rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam. quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum, sed rex cum omnibus copiis insequebatur et vi milium passuum intervallo ab Saburra consederat. [4] equites missi nocte iter conficiunt imprudentisque atque inopinantis hostis adgrediuntur. Numidae enim quadam barbara [5] consuetudine nullis ordinibus passim consederant. hos oppressos somno dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.