previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. [2] ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. [3] P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit. [4] L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat. [5] idem miri in adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (33 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: