previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicissufficere illi debererespondituxoria ornamenta.” [2] eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeretdolo stupratam a se fateretur. [3] Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem. [4]

Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum interemit; similiter inter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, [5] impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus indito intercepit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: