Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem “in hortis se copiam uolentibus facturum,” sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, “repraesentaturum” se pollicitus est libens; ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. [2] utque constitit, peracto principio, “Niobam se cantaturum” per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente. [3] tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canachen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.