previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam. qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis, assidue uteretur; nonnulli, quod praepinguis fuerit uisus, quem galbam Galli uocent; uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae. [2] familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorumet eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriathini belli causam extitisse. eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. [3] ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater: auus clarior studiis quam dignitatenon enim egressus praeturae gradummultiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit. [4] uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi, qui Corinthum excidit; item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur. ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum uoluntaria morte obiit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: