previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam: [2] 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen maiestatis apud iudices motum. [3] plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus ueste deposita ostentante. [4] fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: