previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent [2] et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi [3] tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus [4] dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris [5] et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit [6] principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est [7] consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum [8] propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem [9] tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel [10] et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus [11] Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis [12] et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit [13] tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia [14] et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer [15] per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent [16] habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas [17] congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus [18] sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum [19] sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum [20] princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent [21] respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban [22] dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus [23] dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur [24] videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis [25] et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros [26] tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur [27] tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem [28] et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei [29] et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum [30] et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius [31] et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent [32] exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius [33] et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus [34] et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere [35] postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes [36] et sedentes servabant eum [37] et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum [38] tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris [39] praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua [40] et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce [41] similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes [42] alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei [43] confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum [44] id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei [45] a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam [46] et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me [47] quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste [48] et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere [49] ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum [50] Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum [51] et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt [52] et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt [53] et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis [54] centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste [55] erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei [56] inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei [57] cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu [58] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus [59] et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda [60] et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit [61] erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum [62] altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum [63] dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam [64] iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore [65] ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis [66] illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: