previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


respondens autem Iob dixit [2] audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam [3] sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete [4] numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari [5] adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro [6] et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor [7] quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis [8] semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum [9] domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos [10] bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo [11] egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus [12] tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi [13] ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt [14] qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus [15] quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum [16] verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me [17] quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui [18] erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit [19] Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet [20] videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet [21] quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur [22] numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat [23] iste moritur robustus et sanus dives et felix [24] viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur [25] alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus [26] et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos [27] certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas [28] dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum [29] interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis [30] quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur [31] quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi [32] ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit [33] dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles [34] quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: