Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum [2] in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam [3] prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem [4] quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur [5] sanctificatur enim per verbum Dei et orationem [6] haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es [7] ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem [8] nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae [9] fidelis sermo et omni acceptione dignus [10] in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium [11] praecipe haec et doce [12] nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate [13] dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae [14] noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii [15] haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus [16] adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt