previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis [2] ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet [3] cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient [4] vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat [5] omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum [6] igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus [7] qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt [8] nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis [9] quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum [10] qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus [11] propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis [12] rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos [13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis [14] rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes [15] videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes [16] semper gaudete [17] sine intermissione orate [18] in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis [19] Spiritum nolite extinguere [20] prophetias nolite spernere [21] omnia autem probate quod bonum est tenete [22] ab omni specie mala abstinete vos [23] ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur [24] fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet [25] fratres orate pro nobis [26] salutate fratres omnes in osculo sancto [27] adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus [28] gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: