previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere [2] propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat [3] uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro [4] mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier [5] nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram [6] hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium [7] volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic [8] dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego [9] quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri [10] his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere [11] quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat [12] nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam [13] et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum [14] sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt [15] quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus [16] unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies [17] nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo [18] circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur [19] circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei [20] unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat [21] servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere [22] qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi [23] pretio empti estis nolite fieri servi hominum [24] unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum [25] de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis [26] existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse [27] alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem [28] si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco [29] hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint [30] et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes [31] et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi [32] volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo [33] qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est [34] et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro [35] porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi [36] si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat [37] nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit [38] igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit [39] mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino [40] beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: