“Principio caelum ac terras camposque liquentis
725lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
730Igneus est ollis vigor et caelestis origo
seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
735Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
740supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
745donec longa dies, perfecto temporis orbe,
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque auraï simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
750scilicet immemores supera ut convexa revisant,
rursus et incipiant in corpora velle reverti.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.