Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
400traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
Ilo namque procul validam direxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
405Ac velut optato ventis aestate coortis
dispersa immittit silvis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos;
ille sedens victor flammas despectat ovantis:
410non aliter socium virtus coit omnis in unum
teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus
tendit in adversos seque in sua conligit arma.
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
415elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
ut senior leto canentia lumina solvit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
420Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
“Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.”
Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
425Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.