previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[138] mercurius pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum. iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, quidam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius et mons dicuntur; namque Graece κυλλούς aliqua mutilatos parte corporis dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur, quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpentibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur. candida maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de Atlantidibus, hoc est pliadibus. non ergo 'candida' pulchra, utcandida Dido” . meminit autem Maiam Atlantidem esse, utante tibi Eoae Atlantides abscondanturetmulti ante occasum Maiae coepere” , cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias intellegi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: