previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Callicles

Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,

propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.

rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;

commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;

5hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.

quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,

ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,

nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.

Ancilla

Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.

Call.

10At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.

Din.

Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,

nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.

Call.

Omnium primum diversae stateem sic, istuc volo;

neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.

Anc.

15Quid loquar?

Call.
Quid puero factumst, mea quem peperit filia,

meo nepote? capita rerum ede expedite.

Anc.
Istae dedi.

Call.

Iam tace. accepistin puerum ab hac?

Tonstrix
Accepi.

Call.
Tace.

nil moror praeterea. satis es fassa.

Ton.
Infitias non eo.

Call.

Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.

20conveniunt adhuc utriusque verba.

Din.
Vae misero mihi,

mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.

C.

Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?

Anc.
Era maior mea.


Call.
Quid tu, cur eum accepisti?

Ton.
Era med oravit minor,

puer ut sibi ferretur eaque ut celarentur omnia.

C.

25Loquere tu. quid eo fecisti puero?

T.
Ad meam eram detuli.

Call.

Quid eo puero tua era fecit?

Ton.
Erae meae extemplo dedit.

C.

Quoi, malum, erae?

A.
Duae sunt istae.

C.
Cave tu nisi quod te rogo.

ex te exquiro.

Ton.
Mater, inquam, filiae dono dedit.

C.

Plus quam dudum inqua loquere.

T.
Plus tu rogitas.

C.
Responde ocius:

30quid illa cui donatus puer est?

T.
Supposivit.

C.
Cui?

T.
Sibi.

Call.

Pro filiolon?

T.
Pro filiolo.

C.
Di, obsecro vostram fidem,

ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:

haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.

puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:

35iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.

Anc.

Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:

vir illam, non mulier praegnatem fecit.

Call.
Idem ego istuc scio.

tu bona ei custos fuisti.

Anc.
Plus potest qui plus valet.

vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.

Call.

40Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.

Anc.

Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.

Call.

Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.

Anc.

Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.

Din.

Lapideus sum, commovere me miser non audeo.

45res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.

meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.

Call.

Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.

Anc.

Video ego , propter male facta qui es patronus parieti.

Din.

Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio,

50neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.

Call.

Dicin an non?

Anc.
Diniarchus, quoi illam prius desponderas.

C.

Vbi is homost quem dicis?

D.
Adsum, Callicles. per tua obsecro

genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,

mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.

Call.

55Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.

nam vinum si fabulari possit, se defenderet.

non vinum viris moderari, sed viri vino solent,

qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit

sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.

Din.

60Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.

ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.

Anc.

Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:

reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.

Call.

Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.

65eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.

eamus tu in ius.

Din.
Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.

verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.

Call.

Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.

nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.

70nunc habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo:

sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.

Din.

Bene agis mecum.

Call.
Filium istinc tuom te meliust repetere.

ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.

ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,

75dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.—

Din.

At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;

nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.

sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras.

ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: