previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ast.

Hahahaé, requievi,

quia íntro abiit odiúm meum.

tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu

loquár liberé quae volam ét quae lubébit.

5huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,

nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.

verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,

magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.

dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,

10iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.

actutum fortunae solent mutari, varia vitast:

nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:

verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.

si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.

15piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.

bonis ésse oportet déntibus lenám probam,

adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,

male corde consultare, bene lingua loqui.

meretricem sentis similem ésse condecet,

20quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.

numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,

quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.

nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.

nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;

25is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.

dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.

aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.

probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.

at nós male agere praedicant viri solere secum,

30nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?

nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,

neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.

nam quando sterilis est amator ab datis,

si negat se habere quod det, soli credimus,

35nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:

semper datores novos oportet quaerere,

qui de thensauris integris demus danunt.

velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet,

nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator.

40sed is clam patrem etiam hac nocte illac

per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.

sed est huic unus servos violentissimus,

qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri,

item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;

45ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam.

ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (51 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: