previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Simo

Si de damnosis aut si amatoribus

dictator fiat nunc Athenis Atticis,

nemo anteveniat filio, credo, meo:

ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,

5eum velle amicam liberare et quaerere

argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;

atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,

sed dissimulabam.

Ps.
Iám illi fetet filius.

occisa est haec res, haeret hoc negotium.

10quo in commeatum volui árgentarium

proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.

praesensit: nihil est praedae praedatoribus.

Callipho

Homines qui gestant quique auscultant crimina,

si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,

15gestores linguis, auditores auribus.

nam istaec quae tibi renuntiantur, filium

te velle amantem argento circumducere,

fors fuat an istaec dicta sint mendacia;

sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,

20quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo

si amat, si amicam liberat?

Ps.
Lepidum senem.

Sim.

Vetus nólo faciat.

Cal.
At enim nequiquam nevis;

vel tu ne faceres tale in adulescentia.

probum patrem esse oportet qui gnatum suom

25essé probiorem quam ipsus fuerit postulet.

nam tu quod damni et quod fecisti flagiti

populo viritim potuit dispertirier.

idne mirare, si patrissat filius?

Ps.

Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em,

30illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.

Sim.

Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus.

hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;

hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego

cupio excruciari.

Cal.
Iam istaec insipientiast,

35iram in promptu gerere. quanto satius est

adire blandis verbis atque exquaerere,

sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.

bonus animus in mala re dimidiumst mali.

Sim.

Tibi auscultabo.

Ps.
Itur ad te, Pseudole.

40orationem tibi para advorsum senem.

erum saluto primum, ut aequomst; postea,

si quid superfit, vicinos impertio.

Sim.

Salve. quid agitur?

Ps.
Statur hic ad hunc modum.

Sim.

Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.

Cal.

45Bene confidenterque adstitisse intellego.

Ps.

Decet innocentem qui sit atque innoxium

servom superbum esse, apud erum potissimum.

Cal.

Sunt quae te volumus percontari, quae quasi

per nebulam nosmet scimus atque audivimus.

Sim.

50Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas

non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.

Ps.

Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.

parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.

cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae.

Sim.

55Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,

mea ut migrare dicta possint quo volo.

Ps.

Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.

Sim.

Mihin dómino servos tu suscenses?

Ps.
Tam tibi

mirum id videtur?

Sim.
Hercle qui, ut tu praedicas,

60cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo

me verberare atque ego te soleo cogitas.

quid censes?

Cal.
Edepol merito esse iratum arbitror,

quom apud te parvast ei fides.

Sim.
Iam sic sino;

iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.

65sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?

Ps.
quid vis, roga.

quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.

Sim.

Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.

quid ais? ecquam scis filium tibicinam

meum amare?

Ps.
ναὶ γάρ.

Sim.
Liberare quam velit?

Ps.

70καὶ τοῦτο ναὶ γάρ.

Sim.
Ecquas viginti minas

per sycophantiam atque per doctos dolos

paritas ut auferas a me?

Ps.
Abs te ego auferam?

Sim.

Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?

fatere, dic.

Ps.
καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί.

Cal.

75Fatetur.

Sim.
Dixin, Callipho, dudum tibi?

Cal.

Memini.

Sim.
Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,

celata me sunt? quor non rescivi?

Ps.
Eloquar.

quia nolebam ex me morem progigni malum,

erum ut servos criminaret apud erum.

Sim.

80Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.

Cal.

Numquid peccatum est, Simo?

Sim.
Immo maxime.

Ps.

Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;

peccata mea sunt. animum advorte nunciam.

quapropter te expertem amoris nati habuerim? †

85pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.

Sim.

Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,

cum ea mussitabas?

Ps.
Scibam.

Sim.
Quin dictum est mihi?

Ps.

Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;

illud erat praesens, huic erant dieculae.

Sim.

90Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest

argentum auferri, qui praesertim senserim.

ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.

Ps.

Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem

tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis,

95abs te equidem sumam.

Sim.
Tu a me sumes?

Ps.
Strenue.

Sim.

Excludito mi hercle oculum, si dedero.

Ps.
Dabis.

iam dico ut a me caveas.

Sim.
Certe edepol scio,

si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.

Ps.

Faciam.

Sim.
Si non apstuleris?

Ps.
Virgis caedito.

100sed quid, si apstulero?

Sim.
Do Iovem testem tibi,

te aetatem impune habiturum.

Ps.
Facito ut memineris.

Sim.

Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?

Ps.

Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.

em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.

Cal.

105Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.

Ps.

Servitum tibi me abducito, ni fecero.

Cal.

Bene atque amice dicis. †nam nunc, nam meust.

Ps.

Vin etiam dicam quod vos magis miremini?

Cal.

Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.

110

Sim.
Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.

Ps.

Prius quam ístam pugnam pugnabo, ego etiam prius

dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.

Sim.

Quam pugnam?

Ps.
Em ab hoc lenone vicino tuo

per sycophantiam atque per doctos dolos

115tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,

ea círcumducam lepide lenonem.

Sim.
Quid est?

Ps.

Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.

Sim.

Siquidem ístaec opera, ut praedicas, perfeceris,

virtute regi Ágathocli antecesseris.

120sed si non faxis, numquid causaest, ilico

quin te in pistrinum condam?

Ps.
Non unum in diem modo,

verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,

dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,

tua voluntáte?

Cal.
Ius bonum orat Pseudolus;

125dabo inque.

Sim.
At enim scin quid mihi in mentem venit?

quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,

aut de compecto faciunt consutis dolis,

qui me argento intervertant?

Ps.
Quis me audacior

sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:

130si sumus compecti seu consilium umquam iniimus de istac re

aut si de ea re umquam inter nos convenimus,

quasi in libro cúm scribuntur calamo litterae

stilis me totum usque ulmeis conscribito.

Sim.

Indice ludos nunciam, quando lubet.

Ps.

135Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,

ne quo te ad aliud occupes negotium.

Cal.

Quin rus ut irem iám heri mecum statueram.

Ps.

At nunc disturba quas statuisti machinas.

Cal.

Nunc non abire certum est istac gratia;

140lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.

et si hunc videbo non dare argentum tibi,

quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.

Sim.

Non demutabo.

Ps.
Namque edepol, si non dabis,

clamore magno et multo flagitabere.

145agite amolimini hinc vos intro nunciam

ac meis vicissim date locum fallaciis.

Cal.

Fiat, geratur mos tibi.

Ps.
Sed te volo

domi usque adesse.

Cal.
Quin tibi hanc operam dico.—

Sim.

At ego ad forum ibo. iam hic ero.—

PS.
Actutum redi.

150suspicio est mihi nunc vos suspicarier,

me idcirco haec tanta facinora promittere,

quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,

neque sim facturus quod facturum dixeram.

non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,

155quo id sim facturus pacto nil etiam scio,

nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,

novo módo novom aliquid inventum adferre addecet;

si id facere nequeat, det locum illi qui queat.

concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,

160dum concenturio in corde sycophantias.

sed mox exibo, non ero vobis morae;

tibicen vos interibi hic delectaverit.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (133 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: