previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Th.

Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,

non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,

sed etiam in terras solas orasque ultumas

sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.

5verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius

meus emit. quid agis tu?

Simo
A foro incedo domum.

Th.

Numquid processit ad forum hodie novi?

Si.

Etiam.

Th.
Quid tandem?

Si.
Vidi efferri mortuom.

Th.
Hem.

Si.

Novom unum: vidi mortuom efferri foras.

10modo eum vixisse aiebant.

Th.
Vae capiti tuo.

Si.

Quid tu otiosus res novas requiritas?

Th.

Quia hodie adveni peregre.

Si.
Promisi foras,

ad cenam ne me te vocare censeas.

Th.

Haud postulo edepol.

Si.
Verum cras, nisi quis prius

15vocaverit me, vel apud te cenavero.

Th.

Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis

es occupatus, operam mihi da.

Si.
Maxime.

Th.

Minas quadraginta accepisti, quod sciam,

a Philolachete?

Si.
Numquam nummum, quod sciam.

Th.

20Quid, a Tránione servo?

Si.
Multo hercle id minus.

Th.

Quas arraboni tibi dedit?

Si.
Quid somnias?

Th.

Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo

potesse dissimulando infectum hoc reddere.

Si.

Quid autem?

Th.
Quod me apsente hic tecum filius

25negoti gessit.

Si.
Mecum ut ille hic gesserit,

dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?

Th.

Minas tibi octoginta argenti debeo.

Si.

Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.

fides servanda est, ne ire infitias postules.

Th.

30Profecto non negabo debere, et dabo;

tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.

Si.

Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.

quadraginta istas cur mihi argenti minas

filius, ut ais, debebat?

Th.
Ego dicam tibi.

35talentis duobus, Tranio ut dixit mihi,

de te aedis emit.

Si.
De me ille aedis emerit?

...

Si.

Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,

ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.

Th.

40Hic aedificare volui?

Si.
Sic dixit mihi.

Th.

Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.

vicine, perii, interii.

Si.
Numquid Tranio

turbavit?

Th.
Immo éxturbavit omnia.

deludificatust hodie indignis modis.

Si.

45Quid ais?

Th.
Haec res sic est ut narro tibi:

deludificatust me hodie in perpetuom modum.

nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.

Si.

Quid vis?

Th.
I mecum hinc, obsecro, ad te una simul.

Si.

Fiat.

Th.
Servorumque operam et lora mihi cedo.

Si.

50Sume.

Th.
Eademque opera haéc tibi narravero,

quis med exemplis hodie ludificatus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: