previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Senex

Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est

gradum proferam, progrediri properabo.

sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.

nam pernicitas deserit: consitus sum

5senectute, onustum gero corpus, vires

reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.

nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:

quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.

sed haec res mihi in pectore et corde curaest,

10quidnam hóc sit negóti, quod fília sic

repénte expetít me, ut ád sese irem.

nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid

velít, quid me accersat.

verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.

15credo cum viro litigium natum esse aliquod.

ita istaec solent, quae viros subservire

sibi postulant, dote fretae, feroces.

et illi quoque haud abstinent saepe culpa.

verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;

20nec pol filia umquam patrem accersit ad se,

nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.

sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse

ante aedis et eius virum tristem video.

id ést quod suspicábar.

25áppellabo hanc.

Mat.
Ibo advorsum. sálve multum, pater.

Sen.

Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?

quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?

nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.

loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.

Mat.

30Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.

verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.

proin tu me hinc abducas.

Sen.
Quid istuc autem est?

Mat.
Ludibrio, pater,

habeor.

Sen.
Vnde?

Mat.
Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.

Sen.

Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,

35ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?

Mat.

Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?

Sen.
Men interrogas?

Mat.

Nisi non vis.

Sen.
Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,

quid ille faciat, id observes, quó eat, quid rerum gerat.

Mat.

At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.

Sen.
Sane sapit,

40atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.

Mat.

Atque ibi potat.

Sen.
Tua quidem ille causa potabit minus,

si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?

una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,

neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi

45postulas viros? dare una ópera pensum postules,

inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.

Mat.

Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.

hinc stas, illim causam dicis.

Sen.
Si ille quid deliquerit,

multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.

50quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum

recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.

Mat.

At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,

me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.

Sen.

Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,

55quae insontem insimules.

Mat.
Quin etiam nunc habet pallam, pater,

et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.

Sen.

Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.

dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.

quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?

Men.

60Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem

deosque do testes

Sen.
Qua de re aut cuius rei rerum omnium?

Men.

Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit

hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse ... deierat.

ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,

65omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.

Sen.

Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem

in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?

Men.

Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?

Sen.

Tun negas?

Men.
Nego hercle vero.

Sen.
Immo hercleludere negas;

70nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.

quid tu ais? num hinc exmigrastis?

Mat.
Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?

Sen.

Non edepol scio.

Mat.
Profecto ludit te hic. non tu tenes?

Sen.

Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere.

Men.

Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? ...

75tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?

Mat.

Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos

ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.

Men.

Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,

ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?

Mat.

80Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?

Sen.

Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.

Men.

Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?

audio, sed non abire possum ab his regionibus,

ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,

85poste autem illinc hircusalus, qui saepe aetate in sua

perdidit civem innocentem falso testimonio.

Sen.

Vae capiti tuo.

Men.
Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat,

ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.

Mat.

Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.

90

Men.
Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.

Sen.

Filia, heus.

Mat.
Quid est? quid agimus?

Sen.
Quid si ego huc servos cito?

ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,

prius quam turbarum quid faciat amplius.

Men.
Enim haereo;

ni occupo aliquid mihi consilium, domum me ad se auferent.

95pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,

ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.

faciam quod iubes, Apollo.

Sen.
Fuge domum, quantum potest,

ne hic te obtundat.

Mat.
Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,

ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—

Men.

100Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,

barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,

ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua

comminuam illo scipione quem ipse habet.

Sen.
Dabitur malum,

me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.

Men.

105Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem

osse fini dedolabo ássulatim viscera.

Sen.

Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;

sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.

Men.

Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes

110capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,

ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.

iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.

agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,

cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.

Sen.

115Mihin equis iunctis minare?

Men.
Ecce, Apollo, denuo

me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.

sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?

imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.

Sen.

Eu hércle morbum acrem ac durum ... di vostram fidem.

120vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;

ei derepente tantus morbus incidit.

ibo atque accersam medicum iam quantum potest.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (118 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: