previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Philippa

quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost.

íd ego expérior, cui múlta in unúm locum

cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul:

multiplex aerumna me exercitam habet,

5paupértas, pavór territát mentem ánimi,

neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum.

ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.

Per.

Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens

quae ipsa se miseratur?

Phil.
In his dictust locis habitare mihi

10Periphanes.

Per.
Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.

Phil.

Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.

Per.

Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.

éstne ea an nón east quam animus retur meus?

Phil.

Di boni, visitavi ... antidhac?

Per.

15Certo eást ... quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere.

Phil.

Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit.

Per.

Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo.

quíd si adeam

Phil.
Hau scio án congrediar

Per.
Si haéc east.

Phil.
Si is ést homo, sicut

ánni multi dúbia dant.

Per.

20Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo,

hánc congrediar ástu.

Phil.

Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est.

Per.

Cómpellabo.

Phil.
Orátionis áciem contra cónferam.

Per.

Salva sis.

Phil.
Salutem accipio mi et meis.

Per.
Quid ceterum?

Phil.

25Salvos sis: quod credidisti reddo.

Per.
Haud accuso fidem.

novin ego te?

Phil.
Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.

Per.

Vbi te visitavi?

Phil.
Inique iniuriu's.

Per.
Quid iam?

Phil.
Quia

tuae memoriae interpretari me aequom censes.

Per.
Commode

fabulata es.

Ph.
Mira memoras.

P.
Te memini

Ph.
Em istuc rectius.

P.

30Meministin

Ph.
Memini id quod memini.

P.
At in Epidauro

Ph.
Ah, guttula

pectus ardens mi aspersisti.

Per.
Virgini pauperculae,

tuaeque matri me levare paupertatem?

Phil.
Tun is es,

qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?

Per.

Ego sum. salve.

Phil.
Salva sum, quia te esse salvom sentio.

Per.

35Cedo manum.

Phil.
Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem

mulierem retines.

Per.
Quid est quod voltus turbatust tuos?

Phil.

Filiam quam ex te suscepi

Per.
Quid eam?

Phil.
Eductam perdidi.

hostium est potita.

Per.
Habe animum lenem et tranquillum. tace.

domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico

40ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,

ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter

accuravit, utut ad alias res est impense inprobus.

Phil.

Fac videam, si mea, si salva mihi sit.

Pe.
Eho, istinc, Canthara,

iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,

45ut suam videat matrem.

Phil.
Remigrat animus nunc demum mihi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (57 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: