previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tyndarvs

Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent

cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns

atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,

ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.

5nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,

aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,

itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.

sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide

rediit.

Heg.
Salve, éxoptate gnate mi.

Tynd.
Hem, quid gnate mi?

10attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:

quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.

Philocr.

Salve, Tyndare.

T.
Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.

Philocr.

At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi

pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,

15vendidit patri meo te sex minis, is te mihi

parvolum peculiarem parvolo puero dedit:

illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.

Tynd.

Quid huius filium?

Philocr.
Intus eccum fratrem germanum tuom.


Tynd.
Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?

Philocr.

20Quin, inquam, intus hic est.

T.
Fecisti edepol et recte et bene.

Philocr.

Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.

Tynd.

At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.

Philocr.

Meritus est.

T.
Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.

sed tu dic oro: pater meus tune es?

Heg.
Ego sum, gnate mi.

Tynd.

25Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.

nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me

quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.

Heg.

Is ego sum.

Philocr.
Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius

atque huic gravior servos.

Heg.
Certum est principio id praevortier.

30eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes

tibi adimam, huic dem.

Stal.
Quoi peculi nihil est, recte feceris.

Caterva

Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,

neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio

nec pueri suppositio nec argénti circumductio,

35neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.

huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,

ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet

et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:

qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: