previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lydvs

Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,

expectans quas tu res hoc ornatu geras.

namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem

videtur posse hic ad nequitiam adducier.

5quo nunc capessis ted hinc adversa via

cum tanta pompa?

Pistoclervs
Húc.

Lyd.
Quid huc? quis istíc habet?

Pist.

Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,

Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio.

Lyd.

Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?

Pist.

10Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;

tu dis nec recte dicis: non aequom facis.

Lyd.

An deus est ullus Suavisaviatio?

Pist.

An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;

quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,

15is stultior es barbaro poticio,

qui tantus natu deorum nescis nomina.

Lyd.

Non hic placet mi ornatus.

Pist.
Nemo ergo tibi

haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.

Lyd.

Etiam me advorsus exordire argutias?

20qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.

Pist.

Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.

magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode

pro dignitate opsoni haec concuret cocus.

Lyd.

Iam perdidisti te atque me atque operam meam,

25qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.

Pist.

Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:

tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.

Lyd.

O praeligatum pectus.

Pist.
Odiosus mihi es.

tace atque sequere, Lyde, me.

Lyd.
Illuc sis vide,

30non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.

Pist.

Non par videtur neque sit consentaneum,

cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet

cumque osculetur et convivae alii accubent,

praesentibus illis paedagogus una ut siet.

Lyd.

35An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?

Pist.

Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.

Lyd.

Tu amicam habebis?

Pist.
Cum videbis, tum scies.

Lyd.

Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.

Pist.

Omitte, Lyde, ac cave malo.

Lyd.
Quid? cave malo?

Pist.

40Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.

Lyd.

O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.

video nimio iam multo plus quam volueram.

vixisse nimio satiust iam quam vivere.

magistron quemquam discipulum minitarier?

45nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:

valens afflictat me vacivom virium.

Pist.

Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.

Lyd.

Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam

teque ad patrem esse mortuom renuntiem.

Pist.

50Satis historiarumst.

Lyd.
Hic vereri perdidit.

compendium edepol haud aetati optabile

fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam.

occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi

patrem tibi esse?

Pist.
Tibi ego an tu mihi servos es?

Lyd.

55Peior magister te istaec docuit, non ego.

nimio es tu ad istas res discipulus docilior,

quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.

edepol fecisti furtum in aetatem malum

cum istaec flagitia me celavisti et patrem.

Pist.

60Istactenus tibi, Lyde, libertas datast

orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: