previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Chrysalvs

Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro;

nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus.

érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust.

cállidum senem cállidis dolis

5cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet.

núnc amanti ero fílio senis,

quícum égo bibo, quícum édo et amo,

régias cópias aúreasque óptuli,

út domo súmeret neú foris quaéreret.

10nón mihi istí placent Pármenonés, Syri,

quí duas aut trís minas aúferunt eris.

néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi

hábet multipotens péctus:

úbicumque usús siet, péctore expromát suo.

15nullús frugi esse pótest homo,

nisi qui ét bene et mále facere tenet.

ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus,

fúretur quód queat,

vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem,

20péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;

utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.

séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi

démpsit et quíd suo réddidit patri.

frugi est, Hérculem fécit ex patre:

25décimam partem dedit, síbi novem abstulit.

séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.

núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi,

quod síc terram optuére?

quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?

30non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?

Mnes.

Chrýsale, occidi.

Chrys.
Fortassis tu auri dempsisti parum?

Mnes.

Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.

Chrys.

Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit

mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,

35sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?

an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?

Mnes.

Erras.

Chrys.
At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.

Mnes.

Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.

occidi.

Chrys.
Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.

Mnes.

40Perii.

Chrys.
Quid ita?

Mnes.
Quia patri omne cum ramento reddidi.

Chrys.

Reddidisti?

M.
Reddidi.

C.
Omnene?

M.
Oppido.

C.
Occisi sumus.

qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?

Mnes.

Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,

mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi

45meo patri.

Chrys.
Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?

Mnes.

id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.

Chrys.
Em,

istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;

nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.

Mnes.

Ego patrem exoravi.

Chrys.
Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?

Mnes.

50Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;

atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.

Chrys.

Quid vis curem?

Mnes.
Vt ad senem etiam álteram facias viam.

compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,

ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.

Chrys.

55Vix videtur fieri posse.

Mnes.
Perge, ac facile ecfeceris.

Chrys.

Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?

quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.

Mnes.

Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.

Chrys.

Quid dixit?

Mnes.
Si tu illum solem sibi solem esse diceres,

60se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.

Chrys.

Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.

Mnes.

Nunc quid nos vis facere?

Chrys.
Énim nil nisi ut ametis impero.

ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.

quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?

65sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.

Mnes.

Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.

Chrys.

Ego dabo.

Mnes.
Tum nobis opus est sumptu.

C.
Ah, placide volo

unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.

de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;

70ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,

recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:

si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,

sicut animus sperat.

Pist.
Apud test animus noster, Chrysale.

Chrys.

Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito

Pist.

75Quid?

C.
Stilum, ceram et tabellas, linum.

P.
Iam faxo hic erunt.—

Mnes.

Quid nunc es facturus? id mihi dice.

Chrys.
Coctumst prandium?

vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?

Mnes.

Sicut dicis.

Chrys.
Pistoclero nulla amica est?

M.
Immo adest.

alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.

Chrys.

80Quid tu loquere?

Mnes.
Hoc, ut futuri sumus.

Chrys.
Vbist biclinium

vobis stratum?

Mnes.
Quid id exquaeris?

Chrys.
Res itast, dici volo.

nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.

Mnes.

Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.

Chrys.

Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.

Pist.

85Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.

Chrys.

Quid parasti?

Pist.
Quae parari tu iussisti ómnia.

Chrys.

Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.

Mnes.
Quid postea?

Chrys.

Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo

scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.

90scribe.

Mnes.
Quid scribam?

Chrys.
Salutem tuo patri verbis tuis.

Pist.

Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.

C.

Ne interturba.

M.
Iam imperatum in cera inest.

C.
Dic quem ad modum.

Mnes.

Mnesilochus salutem dicit suo patri.’

Chrys.
Adscribe hoc cito:

Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,

95quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”

Pist.

Mane dum scribit.

Chrys.
Celerem oportet esse amatoris manum.

P.

Atqueidem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.

M.

Loquere. hoc scriptumst.

C.
Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,

sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;

100et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.

Mnes.

Dic modo.

Chrys.
Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,

quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.

sed, pater, vide tibi hodie verba det: quaeso cave.”

M.

Loquere porro.

C.
Adscribe dum etiam.

M.
Loquere quid scribam modo.

Chrys.

105Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,

ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”

cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.

Mnes.

Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum,

ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?

Chrys.

110Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?

mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.

Mnes.

Aequom dicis.

C.
Cedo tabellas.

M.
Accipe.

C.
Animum advortite.

Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio

cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,

115atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.

Pist.

Numquid aliud?

Chrys.
Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel,

ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.

Pist.

O imperatorem probum!

Chrys.
Iam bis bibisse oportuit.

Mnes.

Fugimus.—

Chrys.
Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (104 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: