This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Pistoclervs
Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
... quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum
alieno viris tuas extentes ostio?
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
Par.
5Adulescens, salve.
Pist.
Salve. sed quem quaeritas?
Par.
Bacchidem.
Pist.
Vtram ergo?
Par.
Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
vel ut ducentos Phílippos reddat aureos
vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
Pist.
10Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
Par.
Nimis iracunde.
Pist.
At scin quam iracundus siem?
ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio,
ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
Par.
15Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,
ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
Pist.
Quid ais tu?
Par.
Ego istuc illi dicam.
Pist.
Dic mihi,
quis tu es?
Par.
Illius sum integumentum corporis.
Pist.
20Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's.
Par.
Sufflatus ille huc veniet.
Pist.
Dirrumptum velim.
Par.
Numquid vis?
Pist.
Abeas. celeriter factost opus.
Par.
Vale, dentifrangibule.—
Pist.
Et tu, integumentum, vale.
in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili
25dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumeravit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.