previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pistoclervs

Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,

qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:

ita me vadatum amore vinctumque adtines.

Chrys.

Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.

5o Pistoclere, salve.

Pist.
Salve, Chrysale.

Chrys.

Compendi verba multa iam faciam tibi.

venire tu me gaudes: ego credo tibi;

hospitium et cenam pollicere, ut convenit

peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.

10salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:

rogabis me úbi sit: vivit.

Pist.
Nempe recté valet?

Chrys.

Istuc volebam ego ex te percontarier.

Pist.

Qui scire possum?

Chrys.
Nullus plus.

Pist.
Quemnam ad modum?

Chrys.

Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;

15si non inventa est, minus valet moribundusque est.

animast amica amanti: abest, nullus est;

si adest, res nullast: ipsus estnequam et miser.

sed tu quid factitasti mandatis super?

Pist.

Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,

20non impetratum id advenienti ei redderem?

regiones colere mavellem Acherunticas.

Chrys.

Eho, an ínvenisti Bacchidem?

Pist.
Samiam quidem.

Chrys.

Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;

scis tu ut confringi vas cito Samium solet.

Pist.

25Iamne ut soles?

Chrys.
Dic ubi ea nunc est, obsecro.

Pist.

Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.

Chrys.

Vt istúc est lepidum: proximae viciniae

habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi?

Pist.
Rogas?

immo unice unum plurimi pendit.

Chrys.
Papae.

Pist.

30Immo ut eam credis? misera amans desiderat.

Chrys.

Scitum istuc.

Pist.
Immo, Chrysale, em non tantulum

umquam intermittit tempus quin eum nominet.

Chrys.

Tanto hercle melior.

Pist.
Immo

Chrys.
Immo hercle abiero

potius.

Pist.
Num invitus rem bene gestam audis eri?

Chrys.

35Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.

etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,

nullam aeque invitus specto, agit Pellio.

sed Bacchis etiam fortis tibi visast?

Pist.
Rogas?

ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.

Chrys.

40Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,

quod ames paratumst: quod des inventost opus.

nam istic fortasse auro est opust.

Pist.
Phílippeo quidem.

Chrys.

Atque eo fortasse iám opust.

Pist.
Immo etiam prius:

nam iam huc adveniet miles.

Chrys.
Et miles quidem?

Pist.

45Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.

Chrys.

Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.

domist: non metuo nec ego quoiquam supplico,

dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.

abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito

50Mnesilochum adesse Bacchidi.

Pist.
Faciam ut iubes.—

Chrys.

Negotium hoc ad me adtinet aurarium.

mille et ducentos Philippos áttulimus aureos

Epheso, quos hospes debuit nostro seni.

inde ego hodie aliquam machinabor machinam,

55unde aurum efficiam amanti erili filio.

sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (55 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: