previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Evnomia

Velím te arbitrári med haéc verba, fráter,

meai fidei tuaique rei

causa facere, ut aequom est germanam sororem.

quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;

5nam multum loquaces merito omnes habemur,

nec mutam profecto repertam ullam esse

aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.

verum hoc, frater, unum tamen cogitato,

tibi proximam me mihique esse item te;

10ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur

et mihi te et tibi me consulere et monere;

neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,

quin participem pariter ego te et tu me ut facias.

eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,

15ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.

Megadorvs

Da mi, optuma femina, manum.

Evn.

Vbi ea est? quis ea est nam optuma?

Meg.

Tu.

Evn.
Túne ais?

Meg.
Si négas, nego.

Evn.

Decet te équidem vera próloqui;

20nam optúma nullá potest eligi:

alia ália peior, fráter, est.

Meg.
Idem ego árbitror,

néc tibi advorsari certum est de istac umquam, soror.

Evn.

mihí óperam amabó.

Meg.
Tuast, útere atque

ímpera, si quíd vis.

Evn.

25Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,

téd id monitum advénto.

Meg.

Soror, móre tuo facis.

Evn.
Fáctum volo.

Meg.

Quid ést id, sorór?

Evn.
Quod tibí sempitérnum

salútare sit: liberís procreándis

30(ita faxint) volo te úxorem

domum dúcere.

Meg.
Ei occidí.

Evn.
Quid ita?

Meg.

Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt

tua dícta, soror: lapidés loqueris.

Evn.

Heia, hoc face quod te iubet soror.

Meg.
Si lubeat, faciam.

Evn.

35In rem hoc tuam est.

Meg.
Vt quidem emoriar prius quam ducam.

sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:

quae crás veniat, peréndie forás feratur;

his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.

Evn.

Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;

40sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.

eam iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.

Meg.

Núm non vis me intérrogare te?

Evn.
Ímmo, si quid vís, roga.

Meg.

Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,

si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,

45quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?

nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.

ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.

istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,

clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,

50nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.

E.

Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?

M.
Eloquar.

nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?

Evn.

Novi, hominem haud malum mecastor.

Meg.
Eius cupio filiam

virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.

55scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.

E.

Di bene vortant.

M.
Idem ego spero.

E.
Quid me? num quid vis?

M.
Vale.

Evn.

Et tu, frater.—

Meg.
Ego conveniam Eúclionem, si domi est.

sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (56 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: