previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. [101]

O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias1 relaturum; sin aut2 vitam mihi fors3 ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hosquos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia pro4 me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum5 erga me benivolentia6 promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum7 desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihil8 praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti. [102] quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te9 tamen10exsurge, quaeso!—retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum11 in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei12 servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic13 miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo14 patres deprecamur15. [103] nolite, iudices, per vos, per16 fortunas17, per liberos vestros18 inimicis meis, eis19 praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse; nolite animum meum debilitare cum20 luctu tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere. [104] teque, C. Flave21, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his conservatum vides. plura ne dicam tuae me etiam lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor quas pro me saepe et multum profudistis22.


1 gratias TEa: gratiam cett.

2 sin aut TEa: sin autem cett.

3 fors TEa: sors cett.

4 pro per T

5 de horum E: eorum cett.

6 benivolentia TE: benivolentiam cett.

7 horum TE: eorum cett.

8 tibi nihil TE: nihil tibi cett.

9 te TE: nec ςagp: huc (nunc c2) cett.

10 tamen tandem b2ψ2

11 non dicam meorum TE: meorum non dicam cett.

12 mei om. T

13 hic TE, Schol.: om. cett.

14 duos Ta

15 deprecamur patres T

16 vos per vos Garatoni

17 fortunas TE: fortunas vestras cett.

18 vestros TE: om. cett.

19 iis T, Angelius: his codd.

20 cum tum Ebcχ

21 Flavi codd.: corr. Garatoni

22 prodistis T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: