previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32.

negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui1 quidem ego, sicut Cn. Plancio2, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram3; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano4 ei5 gratiam referre6! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum7 iam Plancio deberem, Racili8 beneficiis fuisse contentum. [78] an vero putas idcirco minus libenter iudices9 mea10 causa esse11 facturos quod me esse gratum crimineris12? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento13 Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio14 gratias egerint15unus enim fuit de magistratibus16 defensor salutis meaecui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque17 haec cum vides, quo me tandem in te animo18 putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim19? quo quidem etiam magis sum non dicam misernam hoc20 quidem abhorret a virtute verbum21sed certe exercitus, non quia multis debeoleve enim est22 onus benefici gratia—, sed quia nomina23 saepe concurrunt24, propter25 aliquorum bene26 de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri. [79]

sed ego haec27 meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.


1 cui cui (qui E) me TEa

2 Cn. Orelli: in codd.

3 praeferam TE

4 populo R. Tb2: p. r. Eς: populi R. cett.

5 ei et TEa

6 referri codd.: corr. Garatoni

7 tantum E, Schol.: om. cett.

8 deberem marci (p. marci T) racilii (-li T) codd.: corr. Manutius

9 idcirco minus libenter iud. TE: iud. idcirco minus cett.

10 mea fort. omnia mea

11 esse TEc: om. cett.

12 criminaris E patres conscripti TEa: populus R. cett.

13 monimento Tg

14 Cn. C. T

15 egerit codd.: corr. Garatoni

16 magistratibus T, Naugerius (1): aut pro magistratibus add. cett.

17 atqui b1χ, p mg. haec cum TE: cum ςab2c1p: eum cum cett.

18 in te animo TE: animo in te cett:

19 defugerim TEa: defugerem cett.

20 hoc E, Schol.: om. cett.

21 verbum TE: verbi (-is a) cett.

22 est TE: om. cett.

23 nomina (noĩa) supplevi

24 concurrunt TE: concurrit cett.

25 propter propriae Keil: del. Garatoni

26 bene TE: om. cett.

27 haec ego E

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: