30.
[72]
respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer
quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate
minus nec minus amice. nam primum fuit illud1
asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri2 et temporis
causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob
rem viderer maximis benefici vinculis3 obstrictus, cum liber
essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum
Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant
familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent,
vererer4, credo, ne turpiter5 facerem, si hoc splendore et hac
dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit6 videlicet7
causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me
omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt8
inviti ut coronam dent civicam9 et se ab aliquo servatos esse
fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex10 hostium
manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti
comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod
permagnum est alieno debere idem quod parenti.
[73]
ego, cum
ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati
esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior
cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu,
Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum
vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me
in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis
solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum
meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque
defendisses, sic mecum semper egisti, te11 mihi remittere
atque concedere ut omne studium meum12 in Cn. Planci
honore13 consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam
ipsi14 gratum esse dicebas.
[74]
nihil autem me novi, nihil temporis
causa dicere, nonne etiam est illa testis15 oratio quae est
a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim
egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo
possent, scelus autem esset16 quemquam praeteriri, statuissemque
eos solum nominare qui causae nostrae17 duces et quasi
signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur18 oratio,
quae propter rei19 magnitudinem dicta de scripto20 est; in qua
ego homo astutus ei me dedebam21 cui nihil magno opere
deberem, et huius offici tanti22 servitutem23 astringebam24 testimonio
sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt
litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar25 ad
tempus aut eo26 genere uti litterarum quod meis studiis aptius
quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 fuit illud TEa: illud fuit cett.
2 ementiri Bake: mentiri codd.
3 vinclis E
4 vererer Ea: vereor cett.
5 familiaritatis ... turpiter om. T
6 mihi fuit TEς: fuit mihi cett.
7 videlicet TEa: iudices cett.
8 faciunt milites T (contra Schol.)
9 civicam cuiquam E
10 ex TE: et a: om. cett.
11 te tu E
12 meum studium E
14 ipsi TE: om. cett.
15 est illa testis TE: illa testis est cett.
16 esset om. T
17 nostrae causae E
18 recitetur TE: reciteturque cett.
19 rei TE: eius cett.
20 de scripto b2χς: descripta cett.
21 me dedebam E: medebam T: me debeam (-bebam b2ψ) cett.
22 officii tanti TE: tanti officii cett.
23 servitutem servitute me Manutius
24 astringebam TE: astringendam a: astringam cett.
25 videar om. E
26 eo ego Ta
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.