previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint1, accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. nam2 ut ego doceo gratiosum esse in sua3 tribu Plancium, [47] quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per4 patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario5 crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere. [48] sic enim tecum ago. quam tibi commodum est6, unam tribum7 delige; tu doce8, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem9 tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num10 possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector11, posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris12, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque13 erit haec alia ratio Plancio ac tibi14, Laterensis15. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam16 ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque17 tribus rationem poposceris redditurum.


1 sint TEac: sunt cett.

2 nam TE: iam cett.

3 in sua TE: om. cett.

4 se per se T

5 tribunario P

6 est sit E1

7 tribum unam TE

8 delige tu: doce Naugerius (1)

9 quem quae codd. Sylvii

10 num TE: non cett.

11 insequor E ideo Ta

12 potueris E

13 neque TE: nec cett.

14 tibi TE: om. cett.

15 Laterensis TEa: Laterensi cett.

16 si iam Eb2: sic iam ς: suam (sententiam k) cett.

17 cuiusque TEa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: