previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [44] neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non1 eas tribus quibus erat2 hic maxime notus3 edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres4? sequestremne Plancium? respuerent5 aures, nemo agnosceret, repudiarent6. an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri7 voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni8 qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent; [45] neque vero9 tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent10. haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae11 tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie12 esse volumus13 quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium14, discriptio15 populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim16 ac dolorem excitarent17. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis18 armis uti quae tibi19 lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. [46] hanc tu rationem20 cum fugeris cumque21 eos22 iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum23 scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc24 oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?


1 non b1c2k: om. cett.

2 erat hoc loco hab. TE, post notus cett.

3 notus notus non b2c1ψ

4 diceret T

5 respuerint TEa

6 repudiarent TE: repudiaretur cett.

7 sancire codd.: corr. Manutius

8 viri boni TE: boni viri cett.

9 vero om. T

10 exspectent Lambinus

11 nostrae TE: nostra cett.

12 et ae hodie T

13 volumus videmus c2k, ed. V

14 tribulum (-buum b2c) codd.: corr. ed. V

15 descriptio codd.: corr. Bücheler

16 vim iram Cobet: odium Müller

17 excitarent Tc2: excitarem a: excitarunt cett.

18 te iis Lag. 9: telis TEa: te his cett.

19 utique tibi TEa

20 tu rationem iurationem (ui rat. a) TEa

21 cumque cu T: cum Kayser

22 eos ed. Gryph.: hos codd.

23 cum tum E

24 sibi hoc TEac: hoc tibi (sibi bkχ) cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: