previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17.

an vero nuper clarissimi cives nomen editicii1 iudicis non tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx reus reiceret, l referret2, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus? [42] neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic3 et suam et ab hoc observatas tribus4 ederes5, non modo non quererer, sed hunc eis6 iudicibus editis qui idem testes7 esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti8; fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti. [43] 'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud9 tribulis suos iudices?' immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac10 vicinitatem, suam vero certe11 edidisset. vel12 si quaesitor huic13 edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea14 voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices15 cui quaesitorem16 tribulem exoptandum fuisse videatis.


1 editici TEς: editicium Schol.: editi cett.: corr. Garatoni

2 ferret Gronovius

3 huic TE: hunc cett.

4 tribus TE: om. cett.

5 ederes TE: ederent cett.

6 iis (his E) TE: om. cett.

7 idem testes TE: testes idem cett.

8 indic. b2ς: iudic. cett.

9 aut apud TE: aut cett.

10 necess. ac (aut T) vicin. TE: vicin. ac necess. cett.

11 certe TE: om. cett.

12 vel Keil: ut TEa: et cett.

13 huic TE: om. cett.

14 ea TE: mea (-ae ς1: meae similis ς2ς) cett.

15 fugiendos tribules huic iudices TE: fugiendum tribulem huic iudices cett.

16 quaestorem Ta

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: