previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [29]

omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parentenam meo iudicio pietas fundamentum est1 omnium virtutumquem veretur ut deumneque enim multo secus est2 parens liberisamat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis3 luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque4 haec sunt indicia, iudices, solida5 et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis6 est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. [30] omnibus igitur rebus ornatum hominem tam7 externis quam8 domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine9, superiorem aliis, municipum10, vicinorum, societatum studio, meorum temporum11 memoria, parem12 virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?

hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. 'bimaritum13' appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis14 libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto15 mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute16 vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. [31] O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis17 e18 carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissus19, ut cognostis20, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu21 requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.


1 pietas ... ς: pietas est c

2 est TEb2kχ: om. cett.

3 videtis TEag2: videatis cett.

4 atque TEa: atqui cett.

5 iud. solida TE: solida iud. cett.

6 facilis fragilis Bake

7 tam E: quam Ta: quem cett.

8 quam TEa: quem cett.

9 generis dico et nominis TE: generis et nominis dico cett.: corr. Garatoni

10 municipiorum T

11 meorum temporum TE: temporum meorum cett.

12 parem TE: partim a: patris cett.

13 bimaritum TE: maritum cett.

14 dicis ςb1ς: dicas cett. (ς mg.): dictitas Müller

15 maledicto TE: maledico cett.

16 iuventute TE: iuvene cett.

17 aliqui Ta: est aliquis k

18 e est e b2χ

19 per imprud. emissus TE: om. cett.

20 ut cognostis om. T

21 praetoris mandatu Turnebus: p~mandatus T: praemandatis cett.: fort. a praemandatis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: