previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum1, num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romani2 fidem imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit. [47] cui miserae quod praesidium, quod solacium3 reliquum4 est hoc amisso? nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commoneri5; prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestrae6 lacrimis exstinctus esse dicatur. [48] tendit7 ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non possent8. videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato9 animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat. [49] O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enim10 vitae socia virtus, mortis11 comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesit12 quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt13. postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus14 apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.


1 dux ... Gallorum del. Bake

2 ac populi R. ς: a p. R. V

3 solatium ς (ita v. 20)

4 reliquum k: relicum V: om. χl

5 commoneri V: commoveri ς

6 vestrae Vestae ed. R

7 tendit kl, Faernus: tendet Vχ

8 possent ς: possunt V

9 perturbato χ

10 tum enim ς: tuam enim V cuius Cus.

11 morti Cus.

12 praeest Madvig

13 gesserint Klotz (malo numero

14 ut plus χl: vitiis V: ut potius k

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: