20.
[44]
at1 infestis prope signis inferuntur2 Galli in M. Fonteium3
et instant atque urgent summo cum studio, summa cum
audacia. video, iudices; sed4 multis et firmis praesidiis
vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae
resistemus. primum obicitur contra istorum impetus Macedonia,
fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum
se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei5
conservatam esse dicat, ut6 ipsa7 per hunc a Thraecum8 adventu
ac depopulatione defensa est9, sic ab huius nunc capite Gallorum
impetus terroresque depellit.
[45]
constituitur ex altera
parte ulterior Hispania, quae profecto non10 modo religione
sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum
hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare.
atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia
sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti
Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam
laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre11
videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in
eis12 terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus
istae gentes nocere possint.
[46]
propugnat pariter pro salute
M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper
obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis
commovetur. denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum
iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi
ulla excusatione utendum putet; omnes illius provinciae
publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo
M. Fonteium atque una voce defendunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 inferuntur χl, ed. R: inseruntur V: instruuntur k
3 Galli in M. Halm: Gallim V: Galli in ς
5 manu M. Halm: manum V: manu ς
6 ut om. V1
7 ipsa scripsi (cf vv. 14, 18): illa codd.
8 a Thraecum χl: atgrecum V: a Graecorum k
10 non ς: om. V modo Vχl: solum k
11 referre kl, ed. R: referri Vχ
12 iis l, Manutius: his cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.