previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [11] atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae1 patiar latere. licet impune per me parietes in adulescentia2 perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut3 adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis4 obtegatur.

quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse? [12] in eo magistratu cum tibi magno clamore5 aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis6 morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio7 pro consule8? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui9 navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam10? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse? [13]

factus es tribunus plebisquid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu praetermiseris? ac tibi iam11 inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt.


1 tuae om. P1

2 in adul. secl. Bake

3 ut om. Schol.

4 tuis om. Schol. Madv.: suis Bake

5 magno clamore om. Schol.

6 terreres conscend. suppl. in mg. P2

7 procos. PBς.

8 Num proconsuli? cf. Verr. ii. 1, § 34; Cael. § 73; Phil. ii, § 97; Cl. Qu. iv. 175; sed v. Thesaurus iv. 567, 29 sqq.

9 si qui suppl. s. l. P2: si quis s, Burn. 157

10 mauretiniam P: mauritaniam Bς all.

11 iam ante Koch

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: