previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [35]

et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo1 audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne2 id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores3, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset4? [36] eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam5 senatui6 summi consili gubernationem auferre conatus est. age, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? ante te nemo, post continuo fecit idem7 in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam8 tribum Sergiam perdidisse? [37]

atque illud etiam audire de te9 cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis10 auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt11, paream; cum mea lex dilucide vetetbiennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die”, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse12 reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias13?


1 volo etiam Hks

2 spectarasne ks: spectarisne P rell.

3 oratores Schol.: curatores P rell.

4 posset edd.: possit codd.

5 sibi p. r. ... numquam suppl. s. l. P2

6 senatui scripsi: a senatu Madv.: aut codd.: ut tu Orell. auct. Kays.: ad se Muell. auferre codd.: transferre Mueller (numquam haec a summi con. gub. auferre Angelius

7 idem fecit Schol.

8 quemquam quem PBG all.: neminem Schol.

9 de te Orelli: te P rell. praeter G2 (ex te): a te ed. R.: de te audire cod. Fris ab Halmio collatus

10 salvis salutis PBςG

11 sint Hks

12 posse ed. Hervag.: esse codd.

13 fias Lamb.: fiat codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: