13.
[31]
sed omitto epulum populi Romani, festum diem
argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo1: quis umquam
in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit
cum toga pulla? cui de balineis2 exeunti praeter te toga pulla
umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent,
cum3 ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum
Castoris te cum C. Fibulo4 atrato ceterisque tuis furiis
funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit
rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi
hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non
modo furori, verum etiam inrisioni tuae?
[32]
hunc tu morem
ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut
adulescens inter cocos5 fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi,
paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam
veterem tuam non expleras6? quem accumbere atratum
videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium7?
quae tanta te8 tenuit amentia9 ut, nisi id fecisses
quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen
epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat
auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes
te illas non putare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 visendum coni. Baiter
3 accumberent 〈cum togis albis〉 cum K. Busche
4 Fidulo GEs
5 cocos PBG: coquos edd. vett.
6 expleras Naugerius (1): expiares P1G: expiaras P2ς
7 videras? Videras dominum ... convivium (sine signo interrog.) Madv., Mueller
8 te hic suppl. Baiter: te tanta Hks ed. V.: tanta rell.
9 dementia s: insania Hk all.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.