previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. is nequaquam me quidem1cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulissetsed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit. [16] Luci2 Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita3, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus4 gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento5 ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc6 coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire? [17] Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore7, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper8 misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent9, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis10 praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras11, constrictum inimicis rei publicae12 tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis! [18] nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.


1 Is nequaquam me quidem Muell.: is me, quamquam me quidem (equidem P2BHb) non codd., edd.

2 Luci PBG: L. Hεs

3 non vita non ista mente c

4 rebus ε, om. rell. (tantibus gestis P1: tantis gestis P corr., BHk all.

5 integum. ε

6 hoc tu ε

7 sicut eras eo tempore secl. Garat., Halm

8 pare P semper om. Schol.

9 depellerent expellerent ed. R.: depulissem εe: depulissent t Lamb.: tum ... depellerent om. rell., fort. recte. Nam habet Schol. Quo verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse

10 tuis post comitiis add. ε, ante com. G

11 rogaras cε: rogabas P rell.

12 rei pub. om. Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: